Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 13   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

The twelve spies are sent to view the land. The relation they make of it.

[1] Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan. [2] Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens : [3] Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus, ex principibus. [4] Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina. [5] De tribu Ruben, Sammua filium Zechur.

[6] De tribu Simeon, Saphat filium Huri. [7] De tribu Juda, Caleb filium Jephone. [8] De tribu Issachar, Igal filium Joseph. [9] De tribu Ephraim, Osee filium Nun. [10] De tribu Benjamin, Phalti filium Raphu.

[11] De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi. [12] De tribu Joseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi. [13] De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli. [14] De tribu Aser, Sthur filium Michael. [15] De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi.

[16] De tribu Gad, Guel filium Machi. [17] Haec sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram : vocavitque Osee filium Nun, Josue. [18] Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos : Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes, [19] considerate terram, qualis sit : et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus : si pauci numero an plures : [20] ipsa terra, bona an mala : urbes quales, muratae an absque muris :

[21] humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terrae. Erat autem tempus quando jam praecoquae uvae vesci possunt. [22] Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath. [23] Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac : nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est. [24] Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt : [25] qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israel.

[26] Reversique exploratores terrae post quadraginta dies, omni regione circuita, [27] venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae : [28] et narraverunt, dicentes : Venimus in terram, ad quam misisti nos, quae revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest : [29] sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi. [30] Amalec habitat in meridie, Hethaeus et Jebusaeus et Amorrhaeus in montanis : Chananaeus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis.

[31] Inter haec Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait : Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam. [32] Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant : Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est. [33] Detraxeruntque terrae, quam inspexerant, apud filios Israel, dicentes : Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos : populus, quem aspeximus, procerae staturae est. [34] Ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enac de genere giganteo : quibus comparati, quasi locustae videbamur.

< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 13   next >