Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 2   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

The order of the tribes in their camp.

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : [2] Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israel, per gyrum tabernaculi foederis. [3] Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui : eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab. [4] Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti. [5] Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar.

[6] Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti. [7] In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon. [8] Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti. [9] Universi qui in castris Judae enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti : et per turmas suas primi egredientur. [10] In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur.

[11] Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti. [12] Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon : quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. [13] Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti. [14] In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel. [15] Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.

[16] Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas : in secundo loco proficiscentur. [17] Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum : quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur. [18] Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud. [19] Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti. [20] Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.

[21] Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti. [22] In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis. [23] Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti. [24] Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas : tertii proficiscentur. [25] Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan : quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.

[26] Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti. [27] Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser : quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran. [28] Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti. [29] De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. [30] Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti.

[31] Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti : et novissimi proficiscentur. [32] Hic numerus filiorum Israel, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta. [33] Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel : sic enim praeceperat Dominus Moysi. [34] Feceruntque filii Israel juxta omnia quae mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.

< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 2   next >