Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 33   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

The mansions or journeys of the children of Israel towards the land of promise.

[1] Hae sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron, [2] quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, quae Domini jussione mutabant. [3] Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israel in manu excelsa, videntibus cunctis Aegyptiis, [4] et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus ( nam et in diis eorum exercuerat ultionem), [5] castrametati sunt in Soccoth.

[6] Et de Soccoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis. [7] Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum. [8] Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem : et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara. [9] Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmae septuaginta : ibique castrametati sunt. [10] Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro,

[11] castrametati sunt in deserto Sin. [12] Unde egressi, venerunt in Daphca. [13] Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus. [14] Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum. [15] Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai.

[16] Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiae. [17] Profectique de sepulchris concupiscentiae, castrametati sunt in Haseroth. [18] Et de Haseroth venerunt in Rethma. [19] Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares. [20] Unde egressi venerunt in Lebna.

[21] De Lebna castrametati sunt in Ressa. [22] Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha. [23] Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher. [24] Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada. [25] Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth.

[26] Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath. [27] De Thahath, castrametati sunt in Thare. [28] Unde egressi, fixere tentoria in Methca. [29] Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona. [30] Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth.

[31] Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejaacan. [32] Profectique de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad. [33] Unde profecti, castrametati sunt in Jetebatha. [34] Et de Jetebatha venerunt in Hebrona. [35] Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber.

[36] Inde profecti, venerunt in desertum Sin, haec est Cades. [37] Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terrae Edom. [38] Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino : et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex Aegypto, mense quinto, prima die mensis, [39] cum esset annorum centum viginti trium. [40] Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israel.

[41] Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona. [42] Unde egressi, venerunt in Phunon. [43] Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth. [44] Et de Oboth venerunt in Ijeabarim, quae est in finibus Moabitarum. [45] Profectique de Ijeabarim, fixere tentoria in Dibongad.

[46] Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim. [47] Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo. [48] Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho. [49] Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum. [50] Ubi locutus est Dominus ad Moysen :

[51] Praecipe filiis Israel, et dic ad eos : Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan, [52] disperdite cunctos habitatores terrae illius : confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate, [53] mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem, [54] quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur haereditas. Per tribus et familias possessio dividetur. [55] Sin autem nolueritis interficere habitatores terrae : qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceae in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae :

[56] et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.

< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 33   next >