Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 18   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

The charge of the priests and of the Levites, and their portion.

[1] Dixitque Dominus ad Aaron : Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii : et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri. [2] Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, praestoque sint, et ministrent tibi : tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. [3] Excubabuntque Levitae ad praecepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi : ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul. [4] Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus caeremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis. [5] Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris : ne oriatur indignatio super filios Israel.

[6] Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus. [7] Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum : et omnia quae ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur : si quis externus accesserit, occidetur. [8] Locutusque est Dominus ad Aaron : Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quae sanctificantur a filiis Israel, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna. [9] Haec ergo accipies de his, quae sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum. [10] In sanctuario comedes illud : mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi.

[11] Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Israel, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis, jure perpetuo : qui mundus est in domo tua, vescetur eis. [12] Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi. [13] Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos : qui mundus est in domo tua, vescetur eis. [14] Omne quod ex voto reddiderint filii Israel, tuum erit. [15] Quidquid primum erumpit e vulva cunctae carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit : ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias,

[16] cujus redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet. [17] Primogenitum autem bovis, et ovis, et caprae, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. [18] Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter : tua erunt. [19] Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israel Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis. [20] Dixitque Dominus ad Aaron : In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos : ego pars et haereditas tua in medio filiorum Israel.

[21] Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israelis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo foederis : [22] ut non accedant ultra filii Israel ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum, [23] solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt, [24] decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi. [25] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

[26] Praecipe Levitis, atque denuntia : Cum acceperitis a filiis Israel decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimae, [27] ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus : [28] et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti. [29] Omnia quae offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt. [30] Dicesque ad eos : Si praeclara et meliora quaeque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias :

[31] et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiae vestrae : quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii. [32] Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israel, et moriamini.

< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 18   next >