Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 5   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

The unclean are removed out of the camp: confession of sins, and satisfaction: firstfruits and oblations belonging to the priests: trial of jealousy.

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [2] Praecipe filiis Israel, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo : [3] tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum. [4] Feceruntque ita filii Israel, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. [5] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

[6] Loquere ad filios Israel : Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quae solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint, [7] confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint. [8] Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia. [9] Omnes quoque primitiae, quas offerunt filii Israel, ad sacerdotem pertinent : [10] et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.

[11] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [12] Loquere ad filios Israel, et dices ad eos : Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens [13] dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro : [14] si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam, quae vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur : [15] adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinae hordeaceae : non fundet super eam oleum, nec imponet thus : quia sacrificium zelotypiae est, et oblatio investigans adulterium.

[16] Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino, [17] assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam. [18] Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiae : ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit. [19] Adjurabitque eam, et dicet : Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti throno, non te nocebunt aquae istae amarissimae, in quas maledicta congessi. [20] Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro :

[21] his maledictionibus subjacebis : det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo : putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur. [22] Ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier : Amen, amen. [23] Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit, [24] et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit, [25] tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiae, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius :

[26] pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare : et sic potum det mulieri aquas amarissimas. [27] Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquae maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur : eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo. [28] Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos. [29] Ista est lex zelotypiae. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit, [30] maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quae scripta sunt :

[31] maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.

< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 5   next >