DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Numbers | >
< previous | Chapter 28 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36

Sacrifices are appointed as well for every day as for sabbaths, and other festivals.

[1] Dixit quoque Dominus ad Moysen: [2] Praecipe filiis Israel, et dices ad eos: Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua. [3] Haec sunt sacrificia quae offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum: [4] unum offeretis mane, et alterum ad vesperum: [5] decimam partem ephi similae, quae conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.

[6] Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini. [7] Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini. [8] Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino. [9] Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio, et liba: [10] quae rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.

[11] In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos, [12] et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes: [13] et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos: holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino. [14] Libamenta autem vini, quae per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt. [15] Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.

[16] Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit, [17] et quintadecima die solemnitas: septem diebus vescentur azymis. [18] Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. [19] Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: [20] et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,

[21] et decimam decimae per agnos singulos, id est, per septem agnos. [22] Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis, [23] praeter holocaustum matutinum, quod semper offeretis. [24] Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum. [25] Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo.

[26] Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. [27] Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem: [28] atque in sacrificiis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas, [29] per agnos decimam decimae, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque, [30] qui mactatur pro expiatione: praeter holocaustum sempiternum et liba ejus.

[31] Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.

< previous | Chapter 28 | next >