Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

The Levites are numbered and their offices distinguished. They are taken in the place of the firstborn of the children of Israel.

[1] Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. [2] Et haec nomina filiorum Aaron : primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar. [3] Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur. [4] Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis : functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. [5] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

[6] Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent, [7] et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, [8] et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus. [9] Dabisque dono Levitas [10] Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israel. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.

[11] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [12] Ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel, eruntque Levitae mei. [13] Meum est enim omne primogenitum : ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israel : ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus. [14] Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens : [15] Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra.

[16] Numeravit Moyses, ut praeceperat Dominus, [17] et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari. [18] Filii Gerson : Lebni et Semei. [19] Filii Caath : Amram et Jesaar, Hebron et Oziel. [20] Filii Merari : Moholi et Musi.

[21] De Gerson fuere familiae duae, Lebnitica, et Semeitica : [22] quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti. [23] Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem, [24] sub principe Eliasaph filio Lael. [25] Et habebunt excubias in tabernaculo foederis,

[26] ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus. [27] Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua. [28] Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii, [29] et castrametabuntur ad meridianam plagam. [30] Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel :

[31] et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem. [32] Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiae sanctuarii. [33] At vero de Merari erunt populi Moholitae et Musitae recensiti per nomina sua : [34] omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti. [35] Princeps eorum Suriel filius Abihaiel : in plaga septentrionali castrametabuntur.

[36] Erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes, et columnae ac bases earum, et omnia quae ad cultum hujuscemodi pertinent : [37] columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus. [38] Castrametabuntur ante tabernaculum foederis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur. [39] Omnes Levitae, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia. [40] Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.

[41] Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel : ego sum Dominus : et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel. [42] Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, primogenitos filiorum Israel : [43] et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres. [44] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [45] Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israel, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus.

[46] In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel, [47] accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii ( siclus habet viginti obolos) : [48] dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt. [49] Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis, [50] pro primogenitis filiorum Israel, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii :

[51] et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod praeceperat sibi Dominus.

< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 3   next >