DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Numbers | >
< previous | Chapter 27 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36

The law of inheritance. Josue is appointed to succeed Moses.

[1] Accesserunt autem filiae Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph: quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. [2] Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis, atque dixerunt: [3] Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quae concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri. [4] Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini. [5] Qui dixit ad eum:

[6] Justam rem postulant filiae Salphaad: da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in haereditatem succedant. [7] Ad filios autem Israel loqueris haec: [8] Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit haereditas. [9] Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. [10] Quod si et fratres non fuerint, dabitis haereditatem fratribus patris ejus.

[11] Sin autem nec patruos habuerit, dabitur haereditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua, sicut praecepit Dominus Moysi. [12] Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israel. [13] Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron: [14] quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hae sunt aquae contradictionis in Cades deserti Sin. [15] Cui respondit Moyses:

[16] Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc: [17] et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. [18] Dixitque Dominus ad eum: Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum. [19] Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine: [20] et dabis ei praecepta cunctis videntibus, et partem gloriae tuae, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel.

[21] Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israel cum eo, et cetera multitudo. [22] Fecit Moyses ut praeceperat Dominus: cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi. [23] Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quae mandaverat Dominus.

< previous | Chapter 27 | next >