Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 9   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

The precept of the pasch is renewed: the unclean and travellers are to observe it the second month: the camp is guided by the pillar of the cloud.

[1] Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra Aegypti, mense primo, dicens : [2] Faciant filii Israel Phase in tempore suo, [3] quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes caeremonias et justificationes ejus. [4] Praecepitque Moyses filiis Israel ut facerent Phase. [5] Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quae mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israel.

[6] Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron, [7] dixerunt eis : Immundi sumus super anima hominis : quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israel? [8] Quibus respondit Moyses : State ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis. [9] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [10] Loquere filiis Israel : Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino

[11] in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud : [12] non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent : omnem ritum Phase observabunt. [13] Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo : peccatum suum ipse portabit. [14] Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta caeremonias et justificationes ejus. Praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae. [15] Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane.

[16] Sic fiebat jugiter : per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis. [17] Cumque ablata fuisset nubes, quae tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israel : et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur. [18] Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco : [19] et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israel in excubiis Domini, et non proficiscebantur [20] quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant.

[21] Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur : et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria. [22] Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israel in eodem loco, et non proficiscebantur : statim autem ut recessisset, movebant castra. [23] Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur : erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi.

< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 9   next >