|
That the inheritances may not be alienated from one tribe to another, all are to marry within their own tribes.
[1] Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph: locutique sunt Moysi coram principibus Israel, atque dixerunt:
[2] Tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israel, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri:
[3] quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra haereditate minuetur.
[4] Atque ita fiet, ut cum jubilaeus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat.
[5] Respondit Moyses filiis Israel et, Domino praecipiente, ait: Recte tribus filiorum Joseph locuta est.
[6] Et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: nubant quibus volunt, tantum ut suae tribus hominibus:
[7] ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua:
[8] et cunctae feminae de eadem tribu maritos accipient: ut haereditas permaneat in familiis,
[9] nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant
[10] ut a Domino separatae sunt. Feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum:
[11] et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui
[12] de familia Manasse, qui fuit filius Joseph: et possessio, quae illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum.
[13] Haec sunt mandata atque judicia, quae mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israel, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho.
|