Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 10   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

The silver trumpets and their use. They march from Sinai.

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [2] Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra. [3] Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi foederis. [4] Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israel. [5] Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.

[6] In secundo autem sonitu et pari ululatu tubae, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. [7] Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt. [8] Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis : eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris. [9] Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. [10] Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.

[11] Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo foederis : [12] profectique sunt filii Israel per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan. [13] Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi. [14] Filii Juda per turmas suas : quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab. [15] In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar.

[16] In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon. [17] Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari. [18] Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum : quorum princeps erat Helisur filius Sedeur. [19] In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. [20] Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.

[21] Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum. [22] Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. [23] In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. [24] Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis. [25] Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.

[26] In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran. [27] Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. [28] Haec sunt castra, et profectiones filiorum Israel per turmas suas quando egrediebantur. [29] Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae, cognato suo : Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis : veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli. [30] Cui ille respondit : Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.

[31] Et ille : Noli, inquit, nos relinquere : tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. [32] Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi. [33] Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque foederis Domini praecedebat eos, per dies tres providens castrorum locum. [34] Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent. [35] Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses : Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua.

[36] Cum autem deponeretur, aiebat : Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel.

< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 10   next >