Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 20   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

The death of Mary the sister of Moses. The people murmur for want of water: God giveth it them from the rock. The death of Aaron.

[1] Veneruntque filii Israel et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco. [2] Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron : [3] et versi in seditionem, dixerunt : Utinam periissemus inter fratres nostros coram Domino. [4] Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra jumenta moriamur? [5] quare nos fecistis ascendere de Aegypto, et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec vineas, nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum?

[6] Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum foederis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt : Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aquae vivae, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos. [7] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [8] Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et jumenta ejus. [9] Tulit igitur Moyses virgam, quae erat in conspectu Domini, sicut praeceperat ei, [10] congregata multitudine ante petram : dixitque eis : Audite, rebelles et increduli : num de petra hac vobis aquam poterimus ejicere?

[11] Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem, egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et jumenta. [12] Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis. [13] Haec est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israel contra Dominum, et sanctificatus est in eis. [14] Misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent : Haec mandat frater tuus Israel : Nosti omnem laborem qui apprehendit nos, [15] quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Aegyptii, et patres nostros :

[16] et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos, miseritque angelum, qui eduxerit nos de Aegypto. Ecce in urbe Cades, quae est in extremis finibus tuis, positi, [17] obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros, nec per vineas; non bibemus aquas de puteis tuis : sed gradiemur via publica, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos. [18] Cui respondit Edom : Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi. [19] Dixeruntque filii Israel : Per tritam gradiemur viam : et si biberimus aquas tuas, nos et pecora nostra, dabimus quod justum est : nulla erit in pretio difficultas, tantum velociter transeamus. [20] At ille respondit : Non transibis. Statimque egressus est obvius, cum infinita multitudo, et manu forti,

[21] nec voluit acquiescere deprecanti, ut concederet transitum per fines suos. Quam ob rem divertit ab eo Israel. [22] Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terrae Edom : [23] ubi locutus est Dominus ad Moysen : [24] Pergat, inquit, Aaron ad populos suos : non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israel, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis. [25] Tolle Aaron et filium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor.

[26] Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium ejus : Aaron colligetur, et morietur ibi. [27] Fecit Moyses ut praeceperat Dominus : et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine. [28] Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium ejus. [29] Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro. [30] Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas.

< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 20   next >