Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 15   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

Certain laws concerning sacrifices. Sabbath breaking is punished with death. The law of fringes on their garments.

[1] Locutus est Dominus ad Moysen, dicens : [2] Loquere ad filios Israel, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae, quam ego dabo vobis, [3] et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus : [4] offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium similae, decimam partem ephi, conspersae oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin : [5] et vinum ad liba fundenda ejusdem mensurae dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos

[6] et arietes erit sacrificium similae duarum decimarum, quae conspersa sit oleo tertiae partis hin : [7] et vinum ad libamentum tertiae partis ejusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino. [8] Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas, [9] dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo, quod habeat medium mensurae hin : [10] et vinum ad liba fundenda ejusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino.

[11] Sic facies [12] per singulos boves et arietis et agnos et haedos. [13] Tam indigenae quam peregrini [14] eodem ritu offerent sacrificia. [15] Unum praeceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terrae.

[16] Locutus est Dominus ad Moysen, dicens : [17] Loquere filiis Israel, et dices ad eos : [18] Cum veneritis in terram, quam dabo vobis, [19] et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino [20] de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis,

[21] ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino. [22] Quod si per ignorantiam praeterieritis quidquam horum, quae locutus est Dominus ad Moysen, [23] et mandavit per eum ad vos, a die qua coepit jubere et ultra, [24] oblitaque fuerit facere multitudo : offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificum ejus ac liba, ut caeremoniae postulant, hircumque pro peccato : [25] et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israel, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo :

[26] et dimittetur universae plebi filiorum Israel, et advenis qui peregrinantur inter eos : quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam. [27] Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo : [28] et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino : impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi. [29] Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes. [30] Anima vero, quae per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus ( quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo :

[31] verbum enim Domini contempsit, et praeceptum illius fecit irritum : idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam. [32] Factum est autem, cum essent filii Israel in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati, [33] obtulerunt eum Moysi et Aaron et universae multitudini. [34] Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent. [35] Dixitque Dominus ad Moysen : Morte moriatur homo iste : obruat eum lapidibus omnis turba extra castra.

[36] Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut praeceperat Dominus. [37] Dixit quoque Dominus ad Moysen : [38] Loquere filiis Israel, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas : [39] quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes, [40] sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo.

[41] Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem Deus vester.

< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 15   next >