Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 34   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

The limits of Chanaan; with the names of the men that make the division of it.

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [2] Praecipe filiis Israel, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur. [3] Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quae est juxta Edom : et habebit terminos contra orientem mare salsissimum. [4] Qui circuibunt australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant in Senna, et perveniant a meridie usque ad Cadesbarne, unde egredientur confinia ad villam nomine Adar, et tendent usque ad Asemona. [5] Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti, et maris magni littore finietur.

[6] Plaga autem occidentalis a mari magno incipiet, et ipso fine claudetur. [7] Porro ad septentrionalem plagam a mari magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum, [8] a quo venient in Emath usque ad terminos Sedada : [9] ibuntque confinia usque ad Zephrona, et villam Enan. Hi erunt termini in parte aquilonis. [10] Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Enan usque Sephama,

[11] et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem Daphnim : inde pervenient contra orientem ad mare Cenereth, [12] et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu. [13] Praecepitque Moyses filiis Israel, dicens : Haec erit terra, quam possidebitis sorte, et quam jussit Dominus dari novem tribubus, et dimidiae tribui. [14] Tribus enim filiorum Ruben per familias suas, et tribus filiorum Gad juxta cognationum numerum, media quoque tribus Manasse, [15] id est, duae semis tribus, acceperunt partem suam trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam.

[16] Et ait Dominus ad Moysen : [17] Haec sunt nomina virorum qui terram vobis divident, Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, [18] et singuli principes de tribubus singulis, [19] quorum ista sunt vocabula. De tribu Juda, Caleb filius Jephone. [20] De tribu Simeon, Samuel filius Ammiud.

[21] De tribu Benjamin, Elidad filius Chaselon. [22] De tribu filiorum Dan, Bocci filius Jogli. [23] Filiorum Joseph de tribu Manasse, Hanniel filius Ephod. [24] De tribu Ephraim, Camuel filius Sephthan. [25] De tribu Zabulon, Elisaphan filius Pharnach.

[26] De tribu Issachar, dux Phaltiel filius Ozan. [27] De tribu Aser, Ahiud filius Salomi. [28] De tribu Nephthali, Phedael filius Ammiud. [29] Hi sunt, quibus praecepit Dominus ut dividerent filiis Israel terram Chanaan.

< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 34   next >