Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 46   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

A prophecy against Egypt. The Jews shall return from captivity.

[1] Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes. [2] Ad Aegyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Aegypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiae regis Juda. [3] Praeparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum. [4] Jungite equos, et ascendite, equites : state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis. [5] Quid igitur? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, forte eorum caesos : fugerunt conciti, nec respexerunt : terror undique, ait Dominus.

[6] Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis : ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt. [7] Quis est iste, qui quasi flumen ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus? [8] Aegyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet : Ascendens operiam terram : perdam civitatem, et habitatores ejus. [9] Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Aethiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas. [10] Dies autem ille Domini Dei exercituum, dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis : devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum : victima enim Domini Dei exercituum, in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.

[11] Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Aegypti : frustra multiplicas medicamina, sanitas non erit tibi. [12] Audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram, quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt. [13] Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Aegypti : [14] Annuntiate Aegypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis : dicite : Sta, et praepara te, quia devorabit gladius ea quae per circuitum tuum sunt. [15] Quare computruit fortis tuus? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.

[16] Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dicent : Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostrae, a facie gladii columbae. [17] Vocate nomen Pharaonis regis Aegypti : tumultum adduxit tempus. [18] Vivo ego, inquit rex ( Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet. [19] Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Aegypti : quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit. [20] Vitula elegans atque formosa Aegyptus, stimulator ab aquilone veniet ei.

[21] Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt, quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum. [22] Vox ejus quasi aeris sonabit : quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi caedentes ligna. [23] Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest : multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus. [24] Confusa est filia Aegypti, et tradita in manu populo aquilonis. [25] Dixit Dominus exercituum, Deus Israel : Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae, et super Pharaonem, et super Aegyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo :

[26] et dabo eos in manu quaerentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum ejus : et post haec habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus. [27] Et tu ne timeas, serve meus Jacob : et ne paveas, Israel : quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuae : et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum. [28] Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum : quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam : sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi.

< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 46   next >