Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 29   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Jeremias writeth to the captives in Babylon, exhorting them to be easy there, and not to hearken to false prophets. That they shall be delivered after seventy years. But those that remain in Jerusalem shall perish by the sword, famine, and pestilence. And that Achab, Sedecias, and Semeias, false prophets, shall die miserably.

[1] Et haec sunt verba libri quem misit Jeremias propheta de Jerusalem ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad prophetas, et ad omnem populum quem traduxerat Nabuchodonosor de Jerusalem in Babylonem, [2] postquam egressus est Jechonias rex, et domina, et eunuchi, et principes Juda et Jerusalem, et faber et inclusor, de Jerusalem, [3] in manu Elasa filii Saphan, et Gamariae filii Helciae, quos misit Sedecias rex Juda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem, dicens : [4] Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, omni transmigrationi quam transtuli de Jerusalem in Babylonem : [5] Aedificate domos, et habitate : et plantate hortos, et comedite fructum eorum.

[6] Accipite uxores, et generate filios et filias : et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias : et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero. [7] Et quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis. [8] Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Non vos seducant prophetae vestri qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra quae vos somniatis, [9] quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo : et non misi eos, dicit Dominus. [10] Quia haec dicit Dominus : Cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum.

[11] Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam. [12] Et invocabitis me, et ibitis : et orabitis me, et ego exaudiam vos. [13] Quaeretis me, et invenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro. [14] Et inveniar a vobis, ait Dominus : et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quae expuli vos, dicit Dominus, et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci. [15] Quia dixistis : Suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone :

[16] quia haec dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis hujus, ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem : [17] haec dicit Dominus exercituum : Ecce mittam in eos gladium, et famem, et pestem : et ponam eos quasi ficus malas, quae comedi non possunt eo quod pessimae sint : [18] et persequar eos in gladio, et in fame, et in pestilentia : et dabo eos in vexationem universis regnis terrae : in maledictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium cunctis gentibus ad quas ego ejeci eos, [19] eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quae misit ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens : et non audistis, dicit Dominus. [20] Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio quam emisi de Jerusalem in Babylonem.

[21] Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad Achab filium Coliae, et ad Sedeciam filium Maasiae, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter : Ecce ego tradam eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris : [22] et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda quae est in Babylone, dicentium : Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne : [23] pro eo quod fecerint stultitiam in Israel, et moechati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego sum judex et testis, dicit Dominus. [24] Et ad Semeiam Nehelamiten dices : [25] Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Jerusalem, et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem, et ad universos sacerdotes, dicens :

[26] Dominus dedit te sacerdotem pro Jojade sacerdote, ut sis dux in domo Domini, super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem : [27] et nunc quare non increpasti Jeremiam Anathothiten, qui prophetat vobis? [28] Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens : Longum est : aedificate domos, et habitate : et plantate hortos, et comedite fructus eorum. [29] Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Jeremiae prophetae. [30] Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :

[31] Mitte ad omnem transmigrationem, dicens : Haec dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten : Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio, [32] idcirco haec dicit Dominus : Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen ejus : non erit ei vir sedens in medio populi hujus, et non videbit bonum quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia praevaricationem locutus est adversus Dominum.

< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 29   next >