Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 12   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

The prosperity of the wicked shall be but for a short time. The desolation of the Jews for their sins. Their return from their captivity.

[1] Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum : verumtamen justa loquar ad te : Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus qui praevaricantur, et inique agunt? [2] Plantasti eos, et radicem miserunt : proficiunt, et faciunt fructum : prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. [3] Et tu, Domine, nosti me, vidisti me, et probasti cor meum tecum. Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis. [4] Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur, propter malitiam habitantium in ea? Consumptum est animal, et volucre, quoniam dixerunt : Non videbit novissima nostra. [5] Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? Cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in superbia Jordanis?

[6] Nam et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce : ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona. [7] Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam : dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus. [8] Facta est mihi haereditas mea quasi leo in silva : dedit contra me vocem, ideo odivi eam. [9] Numquid avis discolor haereditas mea mihi? numquid avis tincta per totum? Venite, congregamini, omnes bestiae terrae, properate ad devorandum. [10] Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis.

[11] Posuerunt eam in dissipationem, luxitque super me : desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde. [12] Super omnes vias deserti venerunt vastatores, quia gladius Domini devorabit : ab extremo terrae usque ad extremum ejus, non est pax universae carni. [13] Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt : haereditatem acceperunt, et non eis proderit. Confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini. [14] Haec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt haereditatem quam distribui populo meo Israel : Ecce ego evellam eos de terra sua, et domum Juda evellam de medio eorum. [15] Et cum evulsero eos, convertar, et miserebor eorum, et reducam eos, virum ad haereditatem suam, et virum in terram suam.

[16] Et erit : si eruditi didicerint vias populi mei, ut jurent in nomine meo : Vivit Dominus! sicut docuerunt populum meum jurare in Baal, aedificabuntur in medio populi mei. [17] Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione, ait Dominus.

< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 12   next >