|
God will deliver his people from their captivity: Christ shall be their king: and his church shall be glorious for ever.
[1] Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens:
[2] Haec dicit Dominus Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te, in libro.
[3] Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israel et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.
[4] Et haec verba quae locutus est Dominus ad Israel et ad Judam:
[5] Quoniam haec dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax.
[6] Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversae sunt universae facies in auruginem?
[7] Vae! quia magna dies illa, nec est similis ejus: tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.
[8] Et erit in die illa, ait Dominus exercituum, conteram jugum ejus de collo tuo: et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni:
[9] sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.
[10] Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus: neque paveas, Israel, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:
[11] quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.
[12] Quia haec dicit Dominus: Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua:
[13] non est qui judicet judicium tuum ad alligandum: curationum utilitas non est tibi.
[14] Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quaerent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua.
[15] Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus: propter multitudinem iniquitatis tuae, et propter dura peccata tua, feci haec tibi.
[16] Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur: et qui te vastant vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam.
[17] Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia electam vocaverunt te, Sion: haec est, quae non habebat requirentem.
[18] Haec dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor, et aedificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur:
[19] et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur: et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
[20] Et erunt filii ejus sicut a principio, et coetus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.
[21] Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur: et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi? ait Dominus:
[22] et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
[23] Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens: in capite impiorum conquiescet.
[24] Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui: in novissimo dierum intelligetis ea.
|