Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 45   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

The prophet comforts Baruch in his affliction.

[1] Verbum quod locutus est Jeremias propheta ad Baruch filium Neriae, cum scripsisset verba haec in libro ex ore Jeremiae, anno quarto Joakim filii Josiae regis Juda, dicens : [2] Haec dicit Dominus Deus Israel ad te, Baruch : [3] Dixisti : Vae misero mihi! quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo : laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni. [4] Haec dicit Dominus : Sic dices ad eum : Ecce quos aedificavi, ego destruo : et quos plantavi, ego evello, et universam terram hanc : [5] et tu quaeris tibi grandia? Noli quaerere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quaecumque perrexeris.

< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 45   next >