Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 22   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

An exhortation both to king and people to return of God. The sentence of God upon Joachaz, Joakim, and Jechonias.

[1] Haec dicit Dominus : Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc, [2] et dices : Audi verbum Domini, rex Juda, qui sedes super solium David : tu et servi tui, et populus tuus, qui ingredimini per portas istas. [3] Haec dicit Dominus : Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris : et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique, et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. [4] Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus hujus, reges sedentes de genere David super thronum ejus, et ascendentes currus et equos, ipsi, et servi, et populus eorum. [5] Quod si non audieritis verba haec : in memetipso juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus haec.

[6] Quia haec dicit Dominus super domum regis Juda : Galaad, tu mihi caput Libani, si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles! [7] Et sanctificabo super te, interficientem virum, et arma ejus : et succident electas cedros tuas, et praecipitabunt in ignem. [8] Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo : Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi? [9] Et respondebunt : Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui, et adoraverint deos alienos et servierint eis. [10] Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu : plangite eum qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suae.

[11] Quia haec dicit Dominus ad Sellum, filium Josiae, regem Juda, qui regnavit pro Josia patre suo, qui egressus est de loco isto : Non revertetur huc amplius, [12] sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius. [13] Vae qui aedificat domum suam in injustitia, et coenacula sua non in judicio : amicum suum opprimet frustra, et mercedem ejus non reddet ei : [14] qui dicit : Aedificabo mihi domum latam, et coenacula spatiosa : qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide. [15] Numquid regnabis quoniam confers te cedro? pater tuus numquid non comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei?

[16] Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum : numquid non ideo quia cognovit me? dicit Dominus. [17] Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis. [18] Propterea haec dicit Dominus ad Joakim, filium Josiae, regem Juda : Non plangent eum : Vae, frater! et vae soror! Non concrepabunt ei : Vae domine! et vae inclyte! [19] Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem. [20] Ascende Libanum, et clama : et in Basan da vocem tuam, et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui.

[21] Locutus sum ad te in abundantia tua, et dixisti : Non audiam : haec est via tua ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam. [22] Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt : et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua. [23] Quae sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis? [24] Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Jechonias, filius Joakim, regis Juda, annulus in manu dextera mea, inde evellam eum, [25] et dabo te in manu quaerentium animam tuam, et in manu quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu Chaldaeorum :

[26] et mittam te, et matrem tuam quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini. [27] Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc, non revertentur. [28] Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias? numquid vas absque omni voluptate? Quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt? [29] Terra, terra, terra, audi sermonem Domini. [30] Haec dicit Dominus : Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur : nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda.

< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 22   next >