Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 16   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

The prophet is forbid to marry. The Jews shall be utterly ruined for their idolatry: but shall at length be released from their captivity, and the Gentiles shall be converted.

[1] Et factum est verbum Domini ad me, dicens : [2] Non accipies uxorem, et non erunt tibi filii et filiae in loco isto. [3] Quia haec dicit Dominus super filios et filias, qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quae genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac : [4] Mortibus aegrotationum morientur : non plangentur, et non sepelientur : in sterquilinium super faciem terrae erunt : et gladio et fame consumentur, et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae. [5] Haec enim dicit Dominus : Ne ingrediaris domum convivii, neque vadas ad plangendum, neque consoleris eos, quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam, et miserationes.

[6] Et morientur grandes et parvi in terra ista : non sepelientur neque plangentur : et non se incident, neque calvitium fiet pro eis. [7] Et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo, et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre. [8] Et domum convivii non ingrediaris, ut sedeas cum eis, et comedas, et bibas : [9] quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Ecce ego auferam de loco isto, in oculis vestris, et in diebus vestris, vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae. [10] Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba haec, et dixerint tibi : Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? quae iniquitas nostra? et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro?

[11] dices ad eos : Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus : et abierunt post deos alienos, et servierunt eis, et adoraverunt eos, et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt. [12] Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri : ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat. [13] Et ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis, vos et patres vestri : et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. [14] Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra : Vivit Dominus qui eduxit filios Israel de terra Aegypti, [15] sed : Vivit Dominus qui eduxit filios Israel de terra aquilonis, et de universis terris ad quas ejeci eos, et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum.

[16] Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos : et post haec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum. [17] Quia oculi mei super omnes vias eorum : non sunt absconditae a facie mea, et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis. [18] Et reddam primum duplices iniquitates, et peccata eorum : quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt haereditatem meam. [19] Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, ad te gentes venient ab extremis terrae, et dicent : Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quae eis non profuit. [20] Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii?

[21] Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam, et virtutem meam, et scient quia nomen mihi Dominus.

< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 16   next >