Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 7   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

The temple of God shall not protect a sinful people, without a sincere conversion. The Lord will not receive the prayers of the prophet for them: because they are obstinate in their sins.

[1] Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens : [2] Sta in porta domus Domini, et praedica ibi verbum istud, et dic : Audite verbum Domini, omnis Juda, qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum. [3] Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Bonas facite vias vestras, et studia vestra, et habitabo vobiscum in loco isto. [4] Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes : Templum Domini, templum Domini, templum Domini est! [5] Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra : si feceritis judicium inter virum et proximum ejus :

[6] advenae, et pupillo, et viduae non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis : [7] habitabo vobiscum in loco isto, in terra quam dedi patribus vestris a saeculo et usque in saeculum. [8] Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis : [9] furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis : [10] et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis : Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas.

[11] Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ego, ego sum : ego vidi, dicit Dominus. [12] Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israel. [13] Et nunc, quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis : et vocavi vos, et non respondistis : [14] faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo : [15] et projiciam vos a facie mea sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim.

[16] Tu ergo, noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem. et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. [17] Nonne vides quid isti faciunt in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem? [18] Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginae caeli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent. [19] Numquid me ad iracundiam provocant? dicit Dominus; nonne semetipsos in confusionem vultus sui? [20] Ideo haec dicit Dominus Deus : Ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum, super viros, et super jumenta, et super lignum regionis, et super fruges terrae : et succendetur, et non extinguetur.

[21] Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Holocautomata vestra addite victimis vestris, et comedite carnes : [22] quia non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi eis, in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de verbo holocautomatum et victimarum : [23] sed hoc verbum praecepi eis, dicens : Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus : et ambulate in omni via quam mandavi vobis, ut bene sit vobis. [24] Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam : sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali : factique sunt retrorsum, et non in ante, [25] a die qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem consurgens diluculo, et mittens :

[26] et non audierunt me, nec inclinaverunt aurem suam : sed induraverunt cervicem suam, et pejus operati sunt quam patres eorum. [27] Et loqueris ad eos omnia verba haec, et non audient te : et vocabis eos, et non respondebunt tibi. [28] Et dices ad eos : Haec est gens quae non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam; periit fides, et ablata est de ore eorum. [29] Tonde capillum tuum, et projice, et sume in directum planctum, quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui : [30] quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis, dicit Dominus. Posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam :

[31] et aedificaverunt excelsa Topheth, quae est in valle filii Ennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni, quae non praecepi, nec cogitavi in corde meo. [32] Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis interfectionis : et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus. [33] Et erit morticinum populi hujus in cibos volucribus caeli, et bestiis terrae, et non erit qui abigat. [34] Et quiescere faciam de urbibus Juda, et de plateis Jerusalem, vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae : in desolationem enim erit terra.

< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 7   next >