The prophet is persecuted: he denounces captivity to his persecutors, and bemoans himself.
[1] Et audivit Phassur filius Emmer, sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Jeremiam prophetantem sermones istos.
[2] Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum quod erat in porta Benjamin superiori, in domo Domini.
[3] Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum Jeremias : Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed Pavorem undique.
[4] Quia haec dicit Dominus : Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos : et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt : et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis, et traducet eos in Babylonem, et percutiet eos gladio.
[5] Et dabo universam substantiam civitatis hujus, et omnem laborem ejus, omneque pretium, et cunctos thesauros regum Juda dabo in manu inimicorum eorum : et diripient eos, et tollent, et ducent in Babylonem.
[6] Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem : et in Babylonem venies, et ibi morieris, ibique sepelieris tu, et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium.
[7] Seduxisti me, Domine, et seductus sum : fortior me fuisti, et invaluisti : factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me.
[8] Quia jam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito : et factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die.
[9] Et dixi : Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius : et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens.
[10] Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu : Persequimini, et persequamur eum, ab omnibus viris qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum : si quomodo decipiatur, et praevaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo.
[11] Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis : idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt : confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.
[12] Et tu, Domine exercituum, probator justi, qui vides renes et cor, videam, quaeso, ultionem tuam ex eis : tibi enim revelavi causam meam.
[13] Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum.
[14] Maledicta dies in qua natus sum! dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta!
[15] Maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens : Natus est tibi puer masculus, et quasi gaudio laetificavit eum!
[16] Sit homo ille ut sunt civitates quae subvertit Dominus, et non poenituit eum : audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano :
[17] qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulchrum, et vulva ejus conceptus aeternus!
[18] Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei?
|