The prophet's answer to the messengers of Sedecias, when Jerusalem was besieged.
[1] Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur, filium Melchiae, et Sophoniam, filium Maasiae, sacerdotem, dicens :
[2] Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, praeliatur adversum nos : si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis.
[3] Et dixit Jeremias ad eos : Sic dicetis Sedeciae :
[4] Haec dicit Dominus Deus Israel : Ecce ego convertam vasa belli, quae in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis, et Chaldaeos, qui obsident vos in circuitu murorum : et congregabo ea in medio civitatis hujus.
[5] Et debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi.
[6] Et percutiam habitatores civitatis hujus : homines et bestiae pestilentia magna morientur.
[7] Et post haec ait Dominus : Dabo Sedeciam, regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quaerentium animam eorum : et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur neque parcet, nec miserebitur.
[8] Et ad populum hunc dices : Haec dicit Dominus : Ecce ego do coram vobis viam vitae, et viam mortis.
[9] Qui habitaverit in urbe hac morietur gladio, et fame, et peste : qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldaeos, qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium.
[10] Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus : in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni.
[11] Et domui regis Juda : Audite verba Domini,
[12] domus David : Haec dicit Dominus : Judicate mane judicium, et eruite vi oppressum de manu calumniantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam studiorum vestrorum.
[13] Ecce ego ad te, habitatricem vallis solidae atque campestris, ait Dominus : qui dicitis : Quis percutiet nos? et quis ingredietur domos nostras?
[14] Et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum, dicit Dominus : et succendam ignem in saltu ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus.
|