Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 42   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Jeremias assures the remnant of the people, that if they will stay in Juda, they shall be safe; but if they go down into Egypt, they shall perish.

[1] Et accesserunt omnes principes bellatorum, et Johanan filius Caree, et Jezonias filius Osaiae, et reliquum vulgus, a parvo usque ad magnum, [2] dixeruntque ad Jeremiam prophetam : Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui non intuentur : [3] et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus. [4] Dixit autem ad eos Jeremias propheta : Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra : omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis, nec celabo vos quidquam. [5] Et illi dixerunt ad Jeremiam : Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non, juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus :

[6] sive bonum est, sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, obediemus, ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri. [7] Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Jeremiam, [8] vocavitque Johanan filium Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, et universum populum, a minimo usque ad magnum. [9] Et dixit ad eos : Haec dicit Dominus Deus Israel, ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu ejus : [10] Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos, et non destruam : plantabo, et non evellam : jam enim placatus sum super malo quod feci vobis.

[11] Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis : nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego ut salvos vos faciam, et eruam de manu ejus : [12] et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra. [13] Si autem dixeritis vos : Non habitabimus in terra ista, nec audiemus vocem Domini Dei nostri, [14] dicentes : Nequaquam, sed ad terram Aegypti pergemus, ubi non videbimus bellum, et clangorem tubae non audiemus, et famem non sustinebimus, et ibi habitabimus : [15] propter hoc nunc audite verbum Domini, reliquiae Juda : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Aegyptum, et intraveritis ut ibi habitetis,

[16] gladius quem vos formidatis ibi comprehendet vos in terra Aegypti : et fames, pro qua estis solliciti, adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini. [17] Omnesque viri qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur Aegyptum, ut habitent ibi, morientur gladio, et fame, et peste : nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali quod ego afferam super eos. [18] Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Jerusalem, sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Aegyptum : et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium, et nequaquam ultra videbitis locum istum. [19] Verbum Domini super vos, reliquiae Juda : Nolite intrare Aegyptum : scientes scietis, quia obtestatus sum vos hodie, [20] quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum, dicentes : Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et juxta omnia quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus.

[21] Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos. [22] Nunc ergo scientes scietis quia gladio, et fame, et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi.

< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 42   next >