Other evils that shall fall upon the Jews for their impenitence.
[1] In illo tempore, ait Dominus, ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem, de sepulchris suis :
[2] et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam caeli, quae dilexerunt, et quibus servierunt, et post quae ambulaverunt, et quae quaesierunt, et adoraverunt. Non colligentur, et non sepelientur : in sterquilinium super faciem terrae erunt.
[3] Et eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima, in universis locis quae derelicta sunt, ad quae ejeci eos, dicit Dominus exercituum.
[4] Et dices ad eos : Haec dicit Dominus : Numquid qui cadit non resurget? et qui aversus est non revertetur?
[5] Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti.
[6] Attendi, et auscultavi : nemo quod bonum est loquitur; nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens : Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad praelium.
[7] Milvus in caelo cognovit tempus suum : turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui : populus autem meus non cognovit judicium Domini.
[8] Quomodo dicitis : Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? Vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum!
[9] Confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt : verbum enim Domini projecerunt, et sapientia nulla est in eis.
[10] Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum haeredibus, quia a minimo usque ad maximum, omnes avaritiam sequuntur : a propheta usque ad sacerdotem, cuncti faciunt mendacium.
[11] Et sanabunt contritionem filiae populi mei ad ignominiam, dicentes : Pax, pax! cum non esset pax.
[12] Confusi sunt, quia abominationem fecerunt : quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes : in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus.
[13] Congregans congregabo eos, ait Dominus. Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea : folium defluxit, et dedi eis quae praetergressa sunt.
[14] Quare sedemus? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi, quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis : peccavimus enim Domino.
[15] Exspectavimus pacem, et non erat bonum : tempus medelae, et ecce formido.
[16] A Dan auditus est fremitus equorum ejus : a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra : et venerunt, et devoraverunt terram, et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus.
[17] Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio : et mordebunt vos, ait Dominus.
[18] Dolor meus super dolorem, in me cor meum moerens.
[19] Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua : Numquid Dominus non est in Sion? aut rex ejus non est in ea? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et vanitatibus alienis?
[20] Transiit messis, finita est aestas, et nos salvati non sumus.
[21] Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus : stupor obtinuit me.
[22] Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? Quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei?
|