Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 33   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

God promises reduction from captivity, and other blessings: especially the coming of Christ, whose reign in his church shall be glorious and perpetual.

[1] Et factum est verbum Domini ad Jeremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio carceris, dicens : [2] Haec dicit Dominus, qui facturus est, et formaturus illud, et paraturus : Dominus nomen ejus : [3] Clama ad me, et exaudiam te : et annuntiabo tibi grandia et firma quae nescis. [4] Quia haec dicit Dominus Deus Israel ad domos urbis hujus, et ad domos regis Juda, quae destructae sunt, et ad munitiones, et ad gladium [5] venientium ut dimicent cum Chaldaeis, et impleant eas cadaveribus hominum quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac, propter omnem malitiam eorum.

[6] Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem, et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis. [7] Et convertam conversionem Juda et conversionem Jerusalem, et aedificabo eos sicut a principio. [8] Et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi, et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus dereliquerunt mihi et spreverunt me. [9] Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terrae, quae audierint omnia bona quae ego facturus sum eis : et pavebunt et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis. [10] Haec dicit Dominus : Adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo nec jumentum in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, quae desolatae sunt, absque homine, et absque habitatore, et absque pecore,

[11] vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium : Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in aeternum misericordia ejus : et portantium vota in domum Domini : reducam enim conversionem terrae sicut a principio, dicit Dominus. [12] Haec dicit Dominus exercituum : Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque jumento, et in cunctis civitatibus ejus, habitaculum pastorum accubantium gregum. [13] In civitatibus montuosis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quae ad austrum sunt, et in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem, et in civitatibus Juda, adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus. [14] Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Juda. [15] In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiae, et faciet judicium et justitiam in terra :

[16] in diebus illis salvabitur Juda, et Jerusalem habitabit confidenter : et hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus justus noster. [17] Quia haec dicit Dominus : Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israel : [18] et de sacerdotibus et de Levitis non interibit vir a facie mea, qui offerat holocautomata, et incendat sacrificum, et caedat victimas omnibus diebus. [19] Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens : [20] Haec dicit Dominus : Si irritum potest fieri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo,

[21] et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus, et Levitae et sacerdotes ministri mei. [22] Sicuti enumerari non possunt stellae caeli, et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei, et Levitas ministros meos. [23] Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens : [24] Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens : Duae cognationes quas elegerat Dominus abjectae sunt? Et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis. [25] Haec dicit Dominus : Si pactum meum inter diem et noctem, et leges caelo et terrae non posui,

[26] equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob : reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.

< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 33   next >