Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 19   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Under the type of breaking a potter's vessel, the prophet foresheweth the desolation of the Jews for their sins.

[1] Haec dicit Dominus : Vade, et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi, et a senioribus sacerdotum, [2] et egredere ad vallem filii Ennom, quae est juxta introitum portae fictilis : et praedicabis ibi verba quae ego loquar ad te. [3] Et dices : Audite verbum Domini, reges Juda, et habitatores Jerusalem : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis qui audierit illam tinniant aures ejus, [4] eo quod dereliquerint me, et alienum fecerint locum istum, et libaverunt in eo diis alienis, quos nescierunt, ipsi et patres eorum, et reges Juda, et repleverunt locum istum sanguine innocentum : [5] et aedificaverunt excelsa Baalim, ad comburendos filios suos igni in holocaustum Baalim : quae non praecepi, nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum.

[6] Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius locus iste Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis occisionis. [7] Et dissipabo consilium Juda et Jerusalem in loco isto : et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum, et in manu quaerentium animas eorum : et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli et bestiis terrae. [8] Et ponam civitatem hanc in stuporem, et in sibilum : omnis qui praeterierit per eam obstupescet, et sibilabit super universa plaga ejus. [9] Et cibabo eos carnibus filiorum suorum, et carnibus filiarum suarum : et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione, et in angustia in qua concludent eos inimici eorum, et qui quaerunt animas eorum. [10] Et conteres lagunculam in oculis virorum qui ibunt tecum,

[11] et dices ad eos : Haec dicit Dominus exercituum : Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari : et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum. [12] Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus ejus, et ponam civitatem istam sicut Topheth. [13] Et erunt domus Jerusalem, et domus regum Juda, sicut locus Topheth, immundae, omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeli, et libaverunt libamina diis alienis. [14] Venit autem Jeremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini, et dixit ad omnem populum : [15] Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Ecce ego inducam super civitatem hanc, et super omnes urbes ejus, universa mala quae locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos.

< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 19   next >