Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

An admonition to sincere repentance, and circumcision of the heart, with threats of grievous punishment to those that persist in sin.

[1] Si reverteris, Israel, ait Dominus, ad me convertere : si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis. [2] Et jurabis : Vivit Dominus! in veritate, et in judicio, et in justitia : et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. [3] Haec enim dicit Dominus viro Juda et Jerusalem : Novate vobis novale, et nolite serere super spinas. [4] Circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Juda, et habitatores Jerusalem, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam cogitationum vestrarum. [5] Annuntiate in Juda, et in Jerusalem auditum facite : loquimini, et canite tuba in terra, clamate fortiter, et dicite : Congregamini, et ingrediamur civitates munitas.

[6] Levate signum in Sion, confortamini, nolite stare, quia malum ego adduco ab aquilone, et contritionem magnam. [7] Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit : egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in solitudinem : civitates tuae vastabuntur, remanentes absque habitatore. [8] Super hoc accingite vos ciliciis, plangite, et ululate, quia non est aversa ira furoris Domini a nobis. [9] Et erit in die illa, dicit Dominus : peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetae consternabuntur. [10] Et dixi : Heu! heu! heu! Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Jerusalem, dicens : Pax erit vobis : et ecce pervenit gladius usque ad animam?

[11] In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem : Ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei, non ad ventilandum et ad purgandum. [12] Spiritus plenus ex his veniet mihi, et nunc ego loquar judicia mea cum eis. [13] Ecce quasi nubes ascendet : et quasi tempestas currus ejus, velociores aquilis equi illius. Vae nobis! quoniam vastati sumus. [14] Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias : usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae? [15] Vox enim annuntiantis a Dan, et notum facientis idolum de monte Ephraim.

[16] Dicite gentibus : Ecce auditum est in Jerusalem custodes venire de terra longinqua, et dare super civitates Juda vocem suam : [17] quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, quia me ad iracundiam provocavit, dicit Dominus. [18] Viae tuae et cogitationes tuae fecerunt haec tibi : ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum. [19] Ventrem meum, ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinae audivit anima mea, clamorem praelii. [20] Contritio super contritionem vocata est : et vastata est omnis terra, repente vastata sunt tabernacula mea, subito pelles meae.

[21] Usquequo videbo fugientem, audiam vocem buccinae? [22] quia stultus populus meus me non cognovit. Filii insipientes sunt et vecordes : sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. [23] Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili : et caelos, et non erat lux in eis. [24] Vidi montes, et ecce movebantur : et omnes colles conturbati sunt. [25] Intuitus sum, et non erat homo : et omne volatile caeli recessit.

[26] Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructae sunt a facie Domini, et a facie irae furoris ejus. [27] Haec enim dicit Dominus : Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam. [28] Lugebit terra, et moerebunt caeli desuper, eo quod locutus sum. Cogitavi, et non poenituit me, nec aversus sum ab eo. [29] A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas : ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes : universae urbes derelictae sunt, et non habitat in eis homo. [30] Tu autem vastata, quid facies? Cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris : contempserunt te amatores tui, animam tuam quaerent.

[31] Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperae : vox filiae Sion intermorientis, expandentisque manus suas : Vae mihi quia defecit anima mea propter interfectos!

< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 4   next >