Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 31   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

The restoration of Israel. Rachel shall cease from mourning. The new covenant. The church shall never fail.

[1] In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israel, et ipsi erunt mihi in populum. [2] Haec dicit Dominus : Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat a gladio : vadet ad requiem suam Israel. [3] Longe Dominus apparuit mihi. Et in caritate perpetua dilexi te : ideo attraxi te, miserans. [4] Rursumque aedificabo te, et aedificaberis, virgo Israel : adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in choro ludentium. [5] Adhuc plantabis vineas in montibus Samariae : plantabunt plantantes, et donec tempus veniat, non vindemiabunt.

[6] Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim : Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum. [7] Quia haec dicit Dominus : Exsultate in laetitia, Jacob, et hinnite contra caput gentium : personate, et canite, et dicite : Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israel. [8] Ecce ego adducam eos de terra aquilonis, et congregabo eos ab extremis terrae : inter quos erunt caecus et claudus, praegnans et pariens simul, coetus magnus revertentium huc. [9] In fletu venient, et in misericordia reducam eos : et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israeli pater, et Ephraim primogenitus meus est. [10] Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quae procul sunt, et dicite : Qui dispersit Israel congregabit eum, et custodiet eum sicut pastor gregem suum.

[11] Redemit enim Dominus Jacob, et liberavit eum de manu potentioris. [12] Et venient, et laudabunt in monte Sion : et confluent ad bona Domini, super frumento, et vino, et oleo, et foetu pecorum et armentorum : eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient. [13] Tunc laetabitur virgo in choro, juvenes et senes simul : et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et laetificabo a dolore suo. [14] Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus. [15] Haec dicit Dominus : Vox in excelso audita est lamentationis, luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt.

[16] Haec dicit Dominus : Quiescat vos tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici : [17] et est spes novissimis tuis, ait Dominus, et revertentur filii ad terminos suos. [18] Audiens audivi Ephraim transmigrantem : Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus : converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus. [19] Postquam enim convertisti me, egi poenitentiam : et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae. [20] Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum : miserans miserebor ejus, ait Dominus.

[21] Statue tibi speculam, pone tibi amaritudines : dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti : revertere, virgo Israel, revertere ad civitates tuas istas. [22] Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? quia creavit Dominus novum super terram : femina circumdabit virum. [23] Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in urbibus ejus, cum convertero captivitatem eorum : Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus : [24] et habitabunt in eo Judas et omnes civitates ejus simul, agricolae et minantes greges. [25] Quia inebriavi animam lassam, et omnem animam esurientem saturavi.

[26] Ideo quasi de somno suscitatus sum : et vidi, et somnus meus dulcis mihi. [27] Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israel et domum Juda semine hominum et semine jumentorum. [28] Et sicut vigilavi super eos ut evellerem, et demolirer, et dissiparem, et disperderem, et affligerem, sic vigilabo super eos ut aedificem et plantem, ait Dominus. [29] In diebus illis non dicent ultra : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. [30] Sed unusquisque in iniquitate sua morietur : omnis homo, qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus.

[31] Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Juda foedus novum, [32] non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Aegypti, pactum quod irritum fecerunt : et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus. [33] Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus : dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum : [34] et non docebit ultra vir proximum suum et vir fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : omnes enim cognoscent me, a minino eorum usque ad maximum, ait Dominus : quia propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius. [35] Haec dicit Dominus qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis : qui turbat mare, et sonant fluctus ejus : Dominus exercituum nomen illi :

[36] Si defecerint leges istae coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israel deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus. [37] Haec dicit Dominus : Si mensurari potuerint caeli sursum, et investigari fundamenta terrae deorsum, et ego abjiciam universum semen Israel, propter omnia quae fecerunt, dicit Dominus. [38] Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et aedificabitur civitas Domino, a turre Hananeel usque ad portam anguli. [39] Et exibit ultra norma mensurae in conspectu ejus super collem Gareb, et circuibit Goatha, [40] et omnem vallem cadaverum, et cineris, et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron, et usque ad angulum portae equorum orientalis, Sanctum Domini : non evelletur, et non destruetur ultra in perpetuum.

< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 31   next >