Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 23   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

God reproves evil governors; and promises to send good pastors; and Christ himself the prince of the pastors. He inveighs against false prophets preaching without being sent.

[1] Vae pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuae meae! dicit Dominus. [2] Ideo haec dicit Dominus Deus Israel ad pastores qui pascunt populum meum : Vos dispersistis gregem meum, et ejecistis eos, et non visitastis eos : ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus. [3] Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas ejecero eos illuc : et convertam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabuntur. [4] Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos : non formidabunt ultra, et non pavebunt, et nullus quaeretur ex numero, dicit Dominus. [5] Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum : et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra.

[6] In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter : et hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus justus noster. [7] Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra : Vivit Domnus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti, [8] sed : Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israel de terra aquilonis, et de cunctis terris ad quas ejeceram eos illuc, et habitabunt in terra sua. [9] Ad prophetas : Contritum est cor meum in medio mei, contremuerunt omnia ossa mea : factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino, a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus. [10] Quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti : factus est cursus eorum malus : et fortitudo eorum dissimilis.

[11] Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus. [12] Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris : impellentur enim, et corruent in ea : afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus. [13] Et in prophetis Samariae vidi fatuitatem : prophetabunt in Baal, et decipiebant populum meum Israel. [14] Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii : et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua : facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrha. [15] Propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas : Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle : a prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram.

[16] Haec dicit Dominus exercituum : Nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos : visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini. [17] Dicunt his qui blasphemant me : Locutus est Dominus : Pax erit vobis : et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt : Non veniet super vos malum. [18] Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit, et audivit sermonem ejus? Quis consideravit verbum illius, et audivit? [19] Ecce turbo Dominicae indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet. [20] Non revertetur furor Domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationem cordis sui : in novissimis diebus intelligetis consilium ejus.

[21] Non mittebam prophetas, et ipsi currebant : non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. [22] Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala et a cogitationibus suis pessimis. [23] Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe? [24] Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? dicit Dominus. Numquid non caelum et terram ego impleo? dicit Dominus. [25] Audivi quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes : Somniavi, somniavi.

[26] Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui? [27] Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum quae narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal? [28] Propheta qui habet somnium, narret somnium : et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum? dicit Dominus. [29] Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram? [30] Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo.

[31] Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas, et aiunt : Dicit Dominus. [32] Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus : qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis, cum ego non misissem eos, nec mandassem eis, qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus. [33] Si igitur interrogaverit te populus iste, vel propheta, aut sacerdos, dicens : Quod est onus Domini? dices ad eos : Vos estis onus : projiciam quippe vos, dicit Dominus. [34] Et propheta, et sacerdos, et populus qui dicit : Onus Domini : visitabo super virum illum et super domum ejus. [35] Haec dicetis unusquisque ad proximum, et ad fratrem suum : Quid respondit Dominus? et quid locutus est Dominus?

[36] Et onus Domini ultra non memorabitur : quia onus erit unicuique sermo suus, et pervertistis verba Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri. [37] Haec dices ad prophetam : Quid respondit tibi Dominus? et quid locutus est Dominus? [38] Si autem onus Domini dixeritis, propter hoc haec dicit Dominus : Quia dixistis sermonem istum : Onus Domini, et misi ad vos dicens : Nolite dicere : Onus Domini : [39] propterea ecce ego tollam vos portans, et derelinquam vos, et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris, a facie mea : [40] et dabo vos in opprobrium sempiternum, et in ignominiam aeternam, quae numquam oblivione delebitur.

< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 23   next >