Jeremias prophesies that the Chaldeans, who had departed from Jerusalem, would return and burn the city. He is cast into prison. His conference with Sedecias.
[1] Et regnavit rex Sedecias filius Josiae pro Jechonia filio Joakim, quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Juda :
[2] et non obedivit ipse, et servi ejus, et populus terrae, verbis Domini, quae locutus est in manu Jeremiae prophetae.
[3] Et misit rex Sedecias Juchal filium Selemiae, et Sophoniam filium Maasiae, sacerdotem, ad Jeremiam prophetam, dicens : Ora pro nobis Dominum Deum nostrum.
[4] Jeremias autem libere ambulabat in medio populi : non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de Aegypto, et audientes Chaldaei, qui obsidebant Jerusalem, hujuscemodi nuntium, recesserunt ab Jerusalem.
[5] Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, dicens :
[6] Haec dicit Dominus Deus Israel : Sic dicetis regi Juda, qui misit vos ad me interrogandum : Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Aegyptum :
[7] et redient Chaldaei, et bellabunt contra civitatem hanc, et capient eam, et succendent eam igni.
[8] Haec dicit Dominus : Nolite decipere animas vestras, dicentes : Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldaei : quia non abibunt.
[9] Sed, etsi percusseritis omnem exercitum Chaldaeorum qui praeliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni.
[10] Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Jerusalem, propter exercitum Pharaonis,
[11] egressus est Jeremias de Jerusalem ut iret in terram Benjamin, et divideret ibi possessionem in conspectu civium.
[12] Cumque pervenisset ad portam Benjamin, erat ibi custos portae per vices, nomine Jerias filius Selemiae filii Hananiae, et apprehendit Jeremiam prophetam, dicens : Ad Chaldaeos profugis.
[13] Et respondit Jeremias : Falsum est, non fugio ad Chaldaeos. Et non audivit eum, sed comprehendit Jerias Jeremiam, et adduxit eum ad principes :
[14] quam ob rem irati principes contra Jeremiam, caesum eum miserunt in carcerem, qui erat in domo Jonathan scribae : ipse enim praepositus erat super carcerem.
[15] Itaque ingressus est Jeremias in domum laci et in ergastulum : et sedit ibi Jeremias diebus multis.
[16] Mittens autem Sedecias rex, tulit eum : et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit : Putasne est sermo a Domino? Et dixit Jeremias : Est : et ait : In manus regis Babylonis traderis.
[17] Et dixit Jeremias ad regem Sedeciam : Quid peccavi tibi, et servis tuis, et populo tuo, quia misisti me in domum carceris?
[18] Ubi sunt prophetae vestri, qui prophetabant vobis, et dicebant : Non veniet rex Babylonis super vos, et super terram hanc?
[19] Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex : valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Jonathan scribae, ne moriar ibi.
[20] Praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Jeremias in vestibulo carceris, et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate : et mansit Jeremias in vestibulo carceris.
|