Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 47   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

A prophecy of the desolation of the Philistines, of Tyre, Sidon, Gaza, and Ascalon.

[1] Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra Palaestinos, antequam percuteret Pharao Gazam. [2] Haec dicit Dominus : Ecce aquae ascendunt ab aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terrae, [3] a strepitu pompae armorum, et bellatorum ejus, a commotione quadrigarum ejus, et multitudine rotarum illius. Non respexerunt patres filios manibus dissolutis, [4] pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthiim, et dissipabitur Tyrus et Sidon, cum omnibus reliquis auxiliis suis : depopulatus est enim Dominus Palaestinos, reliquias insulae Cappadociae. [5] Venit calvitium super Gazam, conticuit Ascalon, et reliquiae vallis earum : usquequo concideris?

[6] O mucro Domini, usquequo non quiesces? ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile. [7] Quomodo quiescet, cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem, et adversus maritimas ejus regiones, ibique condixerit illi?

< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 47   next >