Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 18   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

As the clay in the hand of the potter, so is Israel in God's hand. He pardoneth penitents, and punisheth the obstinate. They conspire against Jeremias, for which he denounceth to them the miseries that hang over them.

[1] Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens : [2] Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea. [3] Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam. [4] Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis : conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret. [5] Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

[6] Numquid sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Israel? ait Dominus : ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. [7] Repente loquar adversum gentem et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud : [8] si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. [9] Et subito loquar de gente et de regno, ut aedificem et plantem illud, [10] si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, poenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.

[11] Nunc ergo dic viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, dicens : Haec dicit Dominus : Ecce ego fingo contra vos malum, et cogito contra vos cogitationem : revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra. [12] Qui dixerunt : Desperavimus : post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus. [13] Ideo haec dicit Dominus : Interrogate gentes : quis audivit talia horribilia, quae fecit nimis virgo Israel? [14] Numquid deficiet de petra agri nix Libani? aut evelli possunt aquae erumpentes frigidae, et defluentes? [15] Quia oblitus est mei populus meus, frustra libantes, et impingentes in viis suis, in semitis saeculi, ut ambularent per eas in itinere non trito,

[16] ut fieret terra eorum in desolationem, et in sibilum sempiternum : omnis qui praeterierit per eam obstupescet, et movebit caput suum. [17] Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico : dorsum, et non faciem, ostendam eis in die perditionis eorum. [18] Et dixerunt : Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes : non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta : venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus. [19] Attende, Domine, ad me, et audi vocem adversariorum meorum. [20] Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae? Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis.

[21] Propterea da filios eorum in famem, et deduc eos in manus gladii : fiant uxores eorum absque liberis, et viduae : et viri earum interficiantur morte : juvenes eorum confodiantur gladio in praelio : [22] audiatur clamor de domibus eorum : adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis. [23] Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem : ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur : fiant corruentes in conspectu tuo, in tempore furoris tui abutere eis.

< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 18   next >