Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 35   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

The obedience of the Rechabites condemns the disobedience of the Jews. The reward of the Rechabites.

[1] Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino in diebus Joakim filii Josiae regis Juda, dicens : [2] Vade ad domum Rechabitarum, et loquere eis, et introduces eos in domum Domini, in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum. [3] Et assumpsi Jezoniam filium Jeremiae filii Habsaniae, et fratres ejus, et omnes filios ejus, et universam domum Rechabitarum, [4] et introduxi eos in domum Domini, ad gazophylacium filiorum Hanan filii Jegedeliae hominis Dei, quod erat juxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiae filii Sellum, qui erat custos vestibuli : [5] et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices, et dixi ad eos : Bibite vinum.

[6] Qui responderunt Non bibemus vinum, quia Jonadab filius Rechab, pater noster, praecepit nobis, dicens : Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum : [7] et domum non aedificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis : sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terrae in qua vos peregrinamini. [8] Obedivimus ergo voci Jonadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus quae praecepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos, et mulieres nostrae, filii, et filiae nostrae, [9] et non aedificaremus domos ad habitandum : et vineam, et agrum, et sementem non habuimus : [10] sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus juxta omnia quae praecepit nobis Jonadab pater noster.

[11] Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus : Venite, et ingrediamur Jerusalem a facie exercitus Chaldaeorum, et a facie exercitus Syriae : et mansimus in Jerusalem. [12] Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens : [13] Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Vade, et dic viris Juda et habitatoribus Jerusalem : Numquid non recipietis disciplinam, ut obediatis verbis meis? dicit Dominus. [14] Praevaluerunt sermones Jonadab filii Rechab, quos praecepit filiis suis ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt praecepto patris sui : ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi. [15] Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque, et dicens : Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra : et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos, et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris : et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me.

[16] Firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab praeceptum patris sui, quod praeceperat eis : populus autem iste non obedivit mihi. [17] Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Ecce ego adducam super Judam et super omnes habitatores Jerusalem universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt : vocavi illos, et non responderunt mihi. [18] Domui autem Rechabitarum dixit Jeremias : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Pro eo quod obedistis praecepto Jonadab patris vestri, et custodistis omnia mandata ejus, et fecistis universa quae praecepit vobis, [19] propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.

< previous   Prophecy Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 35   next >