Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 8   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

Philip converts the Samaritans and baptizes the eunuch.

[1] Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia, quae erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae praeter Apostolos. [2] Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. [3] Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam. [4] Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei. [5] Philippus autem descendens in civitatem Samariae, praedicabant illis Christum.

[6] Intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unanimiter audientes, et videntes signa quae faciebat. [7] Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt. [8] Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate. [9] Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magnus, seducens gentem Samariae, dicens se esse aliquem magnum : [10] cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quae vocatur magna.

[11] Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos. [12] Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. [13] Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur. [14] Cum autem audissent Apostoli, qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. [15] Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum :

[16] nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. [17] Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. [18] Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, [19] dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum : [20] Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.

[21] Non est tibi pars, neque sors in sermone isto; cor enim tuum non est rectum coram Deo. [22] Poenitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui. [23] In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse. [24] Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quae dixistis. [25] Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.

[26] Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et vade contra meridianum, ad viam quae descendit ab Jerusalem in Gazam : haec est deserta. [27] Et surgens abiit. Et ecce vir Aethiops, eunuchus, potens Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem : [28] et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam. [29] Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum. [30] Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit : Putasne intelligis quae legis?

[31] Qui ait : Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum. [32] Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic : Tamquam ovis ad occisionem ductus est : et sicus agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum. [33] In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit, quoniam tolletur de terra vita ejus? [34] Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo? [35] Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.

[36] Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunuchus : Ecce aqua, quid prohibet me baptizari? [37] Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait : Credo Filium Dei esse Jesum Christum. [38] Et jussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. [39] Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. [40] Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream.

< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 8   next >