Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 24   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

Paul defends his innocence before Felix the governor. He preaches the faith to him.

[1] Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum, Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum. [2] Et citato Paulo coepit accusare Tertullus, dicens : Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam, [3] semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione. [4] Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia. [5] Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judaeis in universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum :

[6] qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare. [7] Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris, [8] jubens accusatores ejus ad te venire : a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum. [9] Adjecerunt autem et Judaei, dicentes haec ita se habere. [10] Respondit autem Paulus ( annuente sibi praeside dicere) : Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.

[11] Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem : [12] et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbae, neque in synagogis, neque in civitate : [13] neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant. [14] Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam, quam dicunt haeresim, sic deservio Patri, et Deo meo, credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt : [15] spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum.

[16] In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum, et ad homines semper. [17] Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota, [18] in quibus invenerunt me purificatum in templo : non cum turba, neque cum tumultu. [19] Quidam autem ex Asia Judaei, quos oportebat apud te praesto esse, et accusare si quid haberent adversum me : [20] aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,

[21] nisi de una hac solummodo voce, qua clamavi inter eos stans : Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis. [22] Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens : Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos. [23] Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei. [24] Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Judaea, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem, quae est in Christum Jesum. [25] Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit : Quod nunc attinet, vade : tempore autem opportuno accersam te :

[26] simul et sperans, quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo. [27] Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam praestare Judaeis Felix, reliquit Paulum vinctum.

< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 24   next >