Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 9   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

Paul's conversion and zeal. Peter heals Eneas and raises up Tabitha to life.

[1] Saulus autem adhuc spirans minarum, et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, [2] et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas : ut si quos invenisset hujus viae viros, ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem. [3] Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco : et subito circumfulsit eum lux de caelo. [4] Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi : Saule, Saule, quid me persequeris? [5] Qui dixit : Quis es Domine? Et ille : Ego sum Jesus, quem tu persequeris : durum est tibi contra stimulum calcitrare.

[6] Et tremens ac stupens dixit : Domine, quid me vis facere? [7] Et Dominus ad eum : Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. [8] Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum. [9] Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit. [10] Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias : et dixit ad illum in visu Dominus : Anania. At ille ait : Ecce ego, Domine.

[11] Et Dominus ad eum : Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus : et quaere in domo Judae Saulum nomine Tarsensem : ecce enim orat. [12] ( Et vidit virum Ananiam nomine, introeuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.) [13] Respondit autem Ananias : Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem : [14] et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum. [15] Dixit autem ad eum Dominus : Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel.

[16] Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati. [17] Et abiit Ananias, et introivit in domum : et imponens ei manus, dixit : Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto. [18] Et confestim ceciderunt ab oculis ejus, tamquam squamae, et visum recepit : et surgens baptizatus est. [19] Et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci, per dies aliquot. [20] Et continuo in synagogis praedicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei.

[21] Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant : Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud : et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum? [22] Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judaeos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus. [23] Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judaei, ut eum interficerent. [24] Notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent. [25] Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta.

[26] Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. [27] Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos : et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu. [28] Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini. [29] Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Graecis : illi autem quaerebant occidere eum. [30] Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Caesaream, et dimiserunt Tarsum.

[31] Ecclesia quidem per totam Judaeam, et Galilaeam, et Samariam habebat pacem, et aedificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur. [32] Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddae. [33] Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Aeneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus. [34] Et ait illi Petrus : Aenea, sanat te Dominus Jesus Christus : surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit. [35] Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae : qui conversi sunt ad Dominum.

[36] In Joppe autem fuit quaedam discipula, nomine Tabitha, quae interpretata dicitur Dorcas. Haec erat plena operibus bonis, et eleemosynis, quas faciebat. [37] Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in coenaculo. [38] Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes : Ne pigriteris venire ad nos. [39] Exsurgens autem Petrus venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in coenaculum : et circumsteterunt illum omnes viduae flentes, et ostendentes ei tunicas, et vestes, quas faciebat illis Dorcas. [40] Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit : et conversus ad corpus, dixit : Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos : et viso Petro, resedit.

[41] Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos, et viduas, assignavit eam vivam. [42] Notum autem factum est per universam Joppen : et crediderunt multi in Domino. [43] Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium.

< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 9   next >