Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

The miracle upon the lame man, followed by the conversion of many.

[1] Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. [2] Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, bajulabatur : quem ponebant quotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum. [3] Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet. [4] Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit : Respice in nos. [5] At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.

[6] Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi : quod autem habeo, hoc tibi do : in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. [7] Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatae sunt bases ejus et plantae. [8] Et exiliens stetit, et ambulabat : et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum. [9] Et vidit omnis populus eum ambulantem, et laudantem Deum. [10] Cognoscebant autem illum, quod ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi : et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contingerat illi.

[11] Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quae appellatur Salomonis, stupentes. [12] Videns autem Petrus, respondit ad populum : Viri Israelitae, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? [13] Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. [14] Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis : [15] auctorem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus.

[16] Et in fide nominis ejus, hunc, quem vos vidistis, et nostis, confirmavit nomen ejus : et fides, quae per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. [17] Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. [18] Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. [19] Poenitemini igitur, et convertimini ut deleantur peccata vestra : [20] ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui praedicatus est vobis, Jesum Christum,

[21] quem oportet quidem caelum suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum. [22] Moyses quidem dixit : Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis juxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis. [23] Erit autem : omnis anima, quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe. [24] Et omnes prophetae a Samuel, et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos. [25] Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham : Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae.

[26] Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis : ut convertat se unusquisque a nequitia sua.

< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 3   next >