Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 7   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

Stephen's speech before the council. His martyrdom.

[1] Dixit autem princeps sacerdotum : Si haec ita se habent? [2] Qui ait : Viri fratres et patres, audite : Deus gloriae apparuit patri nostro Abrahae cum esset in Mesopotamia, prius quam moraretur in Charan, [3] et dixit ad illum : Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi. [4] Tunc exiit de terra Chaldaeorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater ejus, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis. [5] Et non dedit illi haereditatem in ea, nec passum pedis : sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini ejus post ipsum, cum non haberet filium.

[6] Locutus est autem ei Deus : Quia erit semen ejus accola in terra aliena, et servituti eos subjicient, et male tractabunt eos annis quadringentis : [7] et gentem cui servierint, judicabo ego, dixit Dominus : et post haec exibunt, et servient mihi in loco isto. [8] Et dedit illi testamentum circumcisionis : et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo : et Isaac, Jacob : et Jacob, duodecim patriarchas. [9] Et patriarchae aemulantes, Joseph vendiderunt in Aegyptum, et erat Deus cum eo : [10] et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus : et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Aegypti, et constituit eum praepositum super Aegyptum, et super omnem domum suam.

[11] Venit autem fames in universam Aegyptum, et Chanaan, et tribulatio magna : et non inveniebant cibos patres nostri. [12] Cum audisset autem Jacob esse frumentum in Aegypto, misit patres nostros primum : [13] et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus. [14] Mittens autem Joseph accersivit Jacob patrem suum, et omnem cognationem suam in animabus septuaginta quinque. [15] Et descendit Jacob in Aegyptum : et defunctus est ipse, et patres nostri.

[16] Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem. [17] Cum autem appropinquaret tempus promissionis, quam confessus erat Deus Abrahae, crevit populus, et multiplicatus est in Aegypto, [18] quoadusque surrexit alius rex in Aegypto, qui non sciebat Joseph. [19] Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos, ne vivificarentur. [20] Eodem tempore natus est Moyses et fuit gratus Deo, qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui.

[21] Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium. [22] Et eruditus est Moyses omni sapientia Aegyptiorum, et erat potens in verbis, et in operibus suis. [23] Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israel. [24] Et cum vidisset quemdam injuriam patientem, vindicavit illum, et fecit ultionem ei qui injuriam sustinebat, percusso Aegyptio. [25] Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis : at illi non intellexerunt.

[26] Sequenti vero die apparuit illis litigantibus : et reconciliabat eos in pace, dicens : Viri, fratres estis, ut quid nocetis alterutrum? [27] Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens : Quis te constituit principem et judicem super nos? [28] Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Aegyptium? [29] Fugit autem Moyses in verbo isto : et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos. [30] Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi.

[31] Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens : [32] Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare. [33] Dixit autem illi Dominus : Solve calceamentum pedum tuorum : locus enim in quo stas, terra sancta est. [34] Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Aegyptum. [35] Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes : Quis te constituit principem et judicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo.

[36] Hic eduxit illos faciens prodigia, et signa in terra Aegypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta. [37] Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel : Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis. [38] Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris : qui accepit verba vitae dare nobis. [39] Cui noluerunt obedire patres nostri : sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum, [40] dicentes ad Aaron : Fac nobis deos, qui praecedant nos : Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus quid factum sit ei.

[41] Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulacro, et laetabantur in operibus manuum suarum. [42] Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro prophetarum : Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel? [43] Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus Dei vestri Rempham, figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem. [44] Tabernaculum testimonii fui cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus, loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat. [45] Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,

[46] qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob. [47] Salomon autem aedificavit illi domum. [48] Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit : [49] Caelum mihi sedes est : terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi, dicit Dominus? aut quis locus requietionis meae est? [50] Nonne manus mea fecit haec omnia?

[51] Dura cervice, et incircumcisis cordibus, et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis; sicut patres vestri, ita et vos. [52] Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidae fuistis : [53] qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis. [54] Audientes autem haec dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum. [55] Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait : Ecce video caelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.

[56] Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum. [57] Et ejicientes eum extra civitatem lapidabant : et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus. [58] Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem : Domine Jesu, suscipe spiritum meum. [59] Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens : Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.

< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 7   next >