Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Epistle Of Saint Paul To The Romans | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

He commends the faith of the Romans, whom he longs to see. The philosophy of the heathens, being void of faith and humility, betrayed them into shameful sins.

[1] Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, [2] quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis [3] de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, [4] qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri: [5] per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus,

[6] in quibus estis et vos vocati Jesu Christi: [7] omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. [8] Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. [9] Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio [10] semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.

[11] Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiae spiritualis ad confirmandos vos: [12] id est, simul consolari in vobis per eam quae invicem est, fidem vestram atque meam. [13] Nolo autem vos ignorare fratres: quia saepe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. [14] Graecis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum: [15] ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romae estis, evangelizare.

[16] Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo primum, et Graeco. [17] Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. [18] Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent: [19] quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. [20] Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles.

[21] Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: [22] dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. [23] Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. [24] Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis: [25] qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen.

[26] Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae: nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. [27] Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. [28] Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt, [29] repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate: susurrones, [30] detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes,

[31] insipientes, incompositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia. [32] Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.

< previous | Chapter 1 | next >