Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint John | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21

The divinity and incarnation of Christ. John bears witness of him. He begins to call his disciples.

[1] In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. [2] Hoc erat in principio apud Deum. [3] Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est. [4] In ipso vita erat, et vita erat lux hominum: [5] et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.

[6] Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. [7] Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. [8] Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. [9] Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. [10] In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.

[11] In propria venit, et sui eum non receperunt. [12] Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: [13] qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. [14] Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis. [15] Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat.

[16] Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia: [17] quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. [18] Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. [19] Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judaei ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es? [20] Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus.

[21] Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. [22] Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso? [23] Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. [24] Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis. [25] Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta?

[26] Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. [27] Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. [28] Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. [29] Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. [30] Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat:

[31] et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans. [32] Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum. [33] Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. [34] Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. [35] Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.

[36] Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei. [37] Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. [38] Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas? [39] Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima. [40] Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.

[41] Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). [42] Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, filius Jona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. [43] In crastinam voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me. [44] Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri. [45] Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.

[46] Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide. [47] Vidit Jesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. [48] Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te. [49] Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel. [50] Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis; majus his videbis.

[51] Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.

< previous | Chapter 1 | next >