Christ is the door and the good shepherd. He and his Father are one.
[1] Amen, amen dico vobis : qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.
[2] Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.
[3] Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias ovas vocat nominatim, et educit eas.
[4] Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.
[5] Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo : quia non noverunt vocem alienorum.
[6] Hoc proverbium dixit eis Jesus : illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
[7] Dixit ergo eis iterum Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.
[8] Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.
[9] Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.
[10] Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
[11] Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
[12] Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit : et lupus rapit, et dispergit oves;
[13] mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.
[14] Ego sum pastor bonus : et cognosco meas, et cognoscunt me meae.
[15] Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem : et animam meam pono pro ovibus meis.
[16] Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.
[17] Propterea me diligit Pater : quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
[18] Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
[19] Dissensio iterum facta est inter Judaeos propter sermones hos.
[20] Dicebant autem multi ex ipsis : Daemonium habet, et insanit : quid eum auditis?
[21] Alii dicebant : Haec verba non sunt daemonium habentis : numquid daemonium potest caecorum oculos aperire?
[22] Facta sunt autem Encaenia in Jerosolymis, et hiems erat.
[23] Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.
[24] Circumdederunt ergo eum Judaei, et dicebant ei : Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam.
[25] Respondit eis Jesus : Loquor vobis, et non creditis : opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me :
[26] sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
[27] Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me :
[28] et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
[29] Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei.
[30] Ego et Pater unum sumus.
[31] Sustulerunt ergo lapides Judaei, ut lapidarent eum.
[32] Respondit eis Jesus : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo : propter quod eorum opus me lapidatis?
[33] Responderunt ei Judaei : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
[34] Respondit eis Jesus : Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi : Dii estis?
[35] Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura :
[36] quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum?
[37] Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.
[38] Si autem facio : etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.
[39] Quaerebant ergo eum apprehendere : et exivit de manibus eorum.
[40] Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic;
[41] et multi venerunt ad eum, et dicebant : Quia Joannes quidem signum fecit nullum.
[42] Omnia autem quaecumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.
|