Christ manifests himself to his disciples by the sea side and gives Peter the charge of his sheep.
[1] Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic :
[2] erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis ejus duo.
[3] Dicit eis Simon Petrus : Vado piscari. Dicunt ei : Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim : et illa nocte nihil prendiderunt.
[4] Mane autem facto stetit Jesus in littore : non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est.
[5] Dixit ergo eis Jesus : Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei : Non.
[6] Dicit eis : Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo : et jam non valebant illud trahere prae multitudine piscium.
[7] Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro : Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se ( erat enim nudus) et misit se in mare.
[8] Alii autem discipuli navigio venerunt ( non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium.
[9] Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem.
[10] Dicit eis Jesus : Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.
[11] Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete.
[12] Dicit eis Jesus : Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum : Tu quis es? scientes, quia Dominus est.
[13] Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.
[14] Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.
[15] Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus : Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.
[16] Dicit ei iterum : Simon Joannis, diligis me? Ait illi : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.
[17] Dicit ei tertio : Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio : Amas me? et dixit ei : Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei : Pasce oves meas.
[18] Amen, amen dico tibi : cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas : cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.
[19] Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei : Sequere me.
[20] Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in coena super pectus ejus, et dixit : Domine, quis est qui tradet te?
[21] Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu : Domine, hic autem quid?
[22] Dicit ei Jesus : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? tu me sequere.
[23] Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus : Non moritur, sed : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te?
[24] Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec : et scimus quia verum est testimonium ejus.
[25] Sunt autem et alia multa quae fecit Jesus : quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.
|