Latin Vulgate Bible

< prev Gospel According to St John next >
< prev Chapter 16 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21

The conclusion of Christ's last discourse to his disciples.

 1 Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini.  2 Absque synagogis facient vos : sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo.  3 Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.  4 Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.  5 Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me : Quo vadis?

 6 sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.  7 Sed ego veritatem dico vobis : expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.  8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.  9 De peccato quidem, quia non crediderunt in me.  10 De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.

 11 De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est.  12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.  13 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis.  14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.  15 Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi : quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.

 16 Modicum, et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me : quia vado ad Patrem.  17 Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem : Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem?  18 Dicebant ergo : Quid est hoc quod dicit : Modicum? nescimus quid loquitur.  19 Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis : De hoc quaeritis inter vos quia dixi : Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me.  20 Amen, amen dico vobis : quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.

 21 Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum.  22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.  23 Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis : si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.  24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo : petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.  25 Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis :

 26 in illo die in nomine meo petetis : et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis :  27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.  28 Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.  29 Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis :  30 nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget : in hoc credimus quia a Deo existi.

 31 Respondit eis Jesus : Modo creditis?  32 ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis : et non sum solus, quia Pater mecum est.  33 Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum.

< prev Gospel According to St John next >
< prev Chapter 16 next >

 
TOP OF PAGE