The history of the passion of Christ.
[1] Haec cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus.
[2] Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum : quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis.
[3] Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis.
[4] Jesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dixit eis : Quem quaeritis?
[5] Responderunt ei : Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus : Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis.
[6] Ut ergo dixit eis : Ego sum : abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.
[7] Iterum ergo interrogavit eos : Quem quaeritis? Illi autem dixerunt : Jesum Nazarenum.
[8] Respondit Jesus : Dixi vobis, quia ego sum : si ergo me quaeritis, sinite hos abire.
[9] Ut impleretur sermo, quem dixit : Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.
[10] Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum : et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.
[11] Dixit ergo Jesus Petro : Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?
[12] Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judaeorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum.
[13] Et adduxerunt eum ad Annam primum : erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius.
[14] Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judaeis : Quia expedit unum hominem mori pro populo.
[15] Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis.
[16] Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae : et introduxit Petrum.
[17] Dicit ergo Petro ancilla ostiaria : Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille : Non sum.
[18] Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se : erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se.
[19] Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus.
[20] Respondit ei Jesus : Ego palam locutus sum mundo : ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.
[21] Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis : ecce hi sciunt quae dixerim ego.
[22] Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens : Sic respondes pontifici?
[23] Respondit ei Jesus : Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo : si autem bene, quid me caedis?
[24] Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
[25] Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei : Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit : Non sum.
[26] Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam : Nonne ego te vidi in horto cum illo?
[27] Iterum ergo negavit Petrus : et statim gallus cantavit.
[28] Adducunt ergo Jesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane : et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha.
[29] Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit : Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?
[30] Responderunt, et dixerunt ei : Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.
[31] Dixit ergo eis Pilatus : Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judaei : Nobis non licet interficere quemquam.
[32] Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus.
[33] Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus : et vocavit Jesum, et dixit ei : Tu es rex Judaeorum?
[34] Respondit Jesus : A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me?
[35] Respondit Pilatus : Numquid ego Judaeus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi : quid fecisti?
[36] Respondit Jesus : Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judaeis : nunc autem regnum meum non est hinc.
[37] Dixit itaque ei Pilatus : Ergo rex es tu? Respondit Jesus : Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati : omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
[38] Dicit ei Pilatus : Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judaeos, et dicit eis : Ego nullam invenio in eo causam.
[39] Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha : vultis ergo dimittam vobis regem Judaeorum?
[40] Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes : Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.
|