DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint John | >
< previous | Chapter 9 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21

He gives sight to the man born blind.

[1] Et praeteriens Jesus vidit hominem caecum a nativitate: [2] et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut caecus nasceretur? [3] Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo. [4] Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari: [5] quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.

[6] Haec cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, [7] et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloe (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. [8] Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est. [9] Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum. [10] Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi?

[11] Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et video. [12] Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio. [13] Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat. [14] Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. [15] Iterum ergo interrogabant eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.

[16] Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere? Et schisma erat inter eos. [17] Dicunt ergo caeco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est. [18] Non crediderunt ergo Judaei de illo, quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat: [19] et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? quomodo ergo nunc videt? [20] Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est:

[21] quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus; ipsum interrogate: aetatem habet, ipse de se loquatur. [22] Haec dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judaeos: jam enim conspiraverunt Judaei, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. [23] Propterea parentes ejus dixerunt: Quia aetatem habet, ipsum interrogate. [24] Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est. [25] Dixit ergo eis ille: si peccator est, nescio; unum scio, quia caecus cum essem, modo video.

[26] Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? [27] Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? [28] Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus. [29] Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit. [30] Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos:

[31] scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. [32] A saeculo non est auditum quia quis aperuit oculos caeci nati. [33] Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. [34] Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. [35] Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei?

[36] Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum? [37] Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. [38] At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum. [39] Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. [40] Et audierunt quidam ex pharisaeis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos caeci sumus?

[41] Dixit eis Jesus: Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet.

< previous | Chapter 9 | next >