Christ's prayer for his disciples.
[1] Haec locutus est Jesus : et sublevatis oculis in caelum, dixit : Pater, venit hora : clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te :
[2] sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.
[3] Haec est autem vita aeterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.
[4] Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam :
[5] et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, prius quam mundus esset, apud te.
[6] Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo : tui erant, et mihi eos dedisti : et sermonem tuum servaverunt.
[7] Nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt :
[8] quia verba quae dedisti mihi, dedi eis : et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.
[9] Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi : quia tui sunt :
[10] et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis.
[11] Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi : ut sint unum, sicut et nos.
[12] Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi : et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
[13] Nunc autem ad te venio : et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
[14] Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.
[15] Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.
[16] De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.
[17] Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.
[18] Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum :
[19] et pro eis ego sanctificabo meipsum : ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
[20] Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me :
[21] ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut credat mundus, quia tu me misisti.
[22] Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis : ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
[23] Ego in eis, et tu in me : ut sint consummati in unum : et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.
[24] Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum : ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi : quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
[25] Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi : et hi cognoverunt, quia tu me misisti.
[26] Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam : ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.
|