Latin Vulgate Bible

< prev Gospel According to St John next >
< prev Chapter 12 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21

The anointing of Christ's feet. His riding into Jerusalem upon an ass. A voice from heaven.

 1 Jesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.  2 Fecerunt autem ei coenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.  3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti.  4 Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :  5 Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?

 6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur, portabat.  7 Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturae meae servet illud.  8 Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis.  9 Cognovit ergo turba multa ex Judaeis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.  10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent :

 11 quia multi propter illum abibant ex Judaeis, et credebant in Jesum.  12 In crastinum autem, turba multa quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,  13 acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel.  14 Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est :  15 Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae.

 16 Haec non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.  17 Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.  18 Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum.  19 Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.  20 Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.

 21 Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.  22 Venit Philippus, et dicit Andreae; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.  23 Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.  24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,  25 ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.

 26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.  27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc :  28 Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de caelo : Et clarificavi, et iterum clarificabo.  29 Turba ergo, quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est.  30 Respondit Jesus, et dixit : Non propter me haec vox venit, sed propter vos.

 31 Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.  32 Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.  33 ( Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)  34 Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis?  35 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant; et qui ambulant in tenebris, nescit quo vadat.

 36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Haec locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.  37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum;  38 ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?  39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias :  40 Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.

 41 Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.  42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter pharisaeos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.  43 Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.  44 Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.  45 Et qui videt me, videt eum qui misit me.

 46 Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.  47 Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.  48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.  49 Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.  50 Et scio quia mandatum ejus vita aeterna est : quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.

< prev Gospel According to St John next >
< prev Chapter 12 next >

 
TOP OF PAGE