Christ heals on the sabbath the man languishing thirty-eight years. His discourse upon this occasion.
[1] Post haec erat dies festus Judaeorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.
[2] Est autem Jerosolymis probatica piscina, quae cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.
[3] In his jacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquae motum.
[4] Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquae, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.
[5] Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
[6] Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri?
[7] Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit.
[8] Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum et ambula.
[9] Et statim sanus factus est homo ille : et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.
[10] Dicebant ergo Judaei illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.
[11] Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum et ambula.
[12] Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo qui dixit tibi : Tolle grabatum tuum et ambula?
[13] Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.
[14] Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
[15] Abiit ille homo, et nuntiavit Judaeis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.
[16] Propterea persequebantur Judaei Jesum, quia haec faciebat in sabbato.
[17] Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.
[18] Propterea ergo magis quaerebant eum Judaei interficere : quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.
[19] Respondit itaque Jesus, et dixit eis : Amen, amen dico vobis : non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem : quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit.
[20] Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit : et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
[21] Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
[22] Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio,
[23] ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
[24] Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
[25] Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent.
[26] Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso :
[27] et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.
[28] Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei :
[29] et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.
[30] Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico : et judicium meum justum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
[31] Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
[32] Alius est qui testimonium perhibet de me : et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
[33] Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.
[34] Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed haec dico ut vos salvi sitis.
[35] Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.
[36] Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea : ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me :
[37] et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis :
[38] et verbum ejus non habetis in vobis manens : quia quem misit ille, huic vos non creditis.
[39] Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere : et illae sunt quae testimonium perhibent de me :
[40] et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.
[41] Claritatem ab hominibus non accipio.
[42] Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
[43] Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
[44] Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est, non quaeritis?
[45] Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.
[46] Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit.
[47] Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?
|